PRAEPOSITI

PRAEPOSITI
PRAEPOSITI
dicuntur sub rubr. Cod. de suscept. et praepos. qui horreis pagisque praefecti sunt, l. 2. Cod. eod. tit. horreis scil. in quae species fisco debitae importantur, pagus autem, unde exportantur, Prateius ex Cuiacio ad d. rubr. apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. Graece Πραιπόσιτοι τοῦ πάγου ἑκάςτης πόλεως, apud Eusebium in Epist. Sabini Praefecti Praetorio Latina, quam Graece reddidit. Eosdem paulo post idem τοὺς κατ᾿ ἀγροὺς ἐπιτιταγμένους vocat: Saeculus Magistros pagorum, l. de condit. agr. etc. VIde supra in voce Magister. In Romana militia Praepositi dicebantur, qui sub Tribunis certo militum numero praefecti erant. sueton. in Ottone, c. 1. Ausus etiam est in Illyrico milites quosdam, quod motu Camilli ex paenitentiâ Praepositos suos, quasi defectionis adversus Claudium auctores, occiderant, capite punire. Modestinus in, l. 3. §. 2. ff. de re milit. Si Praesidis vel cuiusvis Praepositi ab excubatione quis desistat, peccatum desertionis subibit. Et §. ult. Qui Praepositum suum protegere noluerunt, vel deseruerunt occisô eô, capite puniuntur. Graecci προιςτῶτας dixêre, Xenoph. in Lacedaem. Rep. Etiam Praepositi dicti sunt, qui magno illi vexillo, quod vulgo laborum et laborum solutio sive καμάτων λύτριον dicebatur, praeponebantur; Sozomen. λάβωρον vocat, de quo supra in voce Labarum. Unde in Actis Synodi Nicenae II. quae ex Bibliotheca vetustissima cum Cuiacio communicavit Anton. Loisellus, signum, quod Sozom. Constantinum in crucis usum convertisse memorat, laborum vocatur, Id Praepositi, ut quaeque pars in acie laborabat, in eam quasi auxilii et liberationis vice inferebant;M fuêreque iam olim, Eusebiô teste, huic rei a Constantino Praepositi milites 50. qui, ut ex Cod. Theodosiano liquet, ex protectoribus et domesticis erant; quam ob causam, post titulum de domesticis et protectoribus, ponitur titul. praepositus laborum: quibus idem Clarissimatus honor, qui decem primis domesticorum, defertur, Cuiacius de Rubr. C. de praep. labor. Scriptoribus vero Ecclesiasticis Praepositi dicti sunt potissimum Antistites, coeterique qui Ecclesiis praesunt, ut apud Cyprianum, l. 1. Ep. 5. Ep. 6. l. 6. Ep. 73. in Concilio Carthag. III. can. 45. et V. can. 13. etc. Προεςτῶτες itidem, apud Iustinum Martyrem, Apolog. 26. Concil. Aquisgran. can. 139.
Quamvis omnes qui praesunt, Praepositi recte dicantur, etc. Ita Abbates Praepositi dicuntur Bedae in Vita S. Guthberti num. 24. etc. Postmodum, in Ecclesiis quibusdam Cathedralibus in specie sic dicti sunt, qui Canonicorum Collegiis praesunt; cuiusmodi Collegia complura exstant etiamnum in Germania, quae vulgo Praepositiurae, Germanice Probsteyen vocantur (dignitatem enim Praepositi istiusmodi Praepositurae vox notat. Vide infra.) Sed et in Monasteriis sic dici coeperunt, qui secundi essent ab Abbatibus, quemadmodum in Monasteriis Monialium Praepositae, qui dignitatem Abbatissae proximam obtinent, uti vidimus. Hodie Priores vocantur. Vigilius Diaconus in Regula Orient. c. 3. Ille vero, qui secundum ordinem disciplinae ordinatione Abbatis, ex consilio et voluntate omnium fratrum, fratribus praepositus est, omnem ad se curam de disciplina Fratrum et diligentiam Monasterii revocabit, habens potestatem Abbate absente omnia, quae Abbas praesens facit, etc. Imo eôdem titulô insignes sunt, qui Cellae seu oboedientiae Monasticae ab Abbatia dependentis sunt Praefecti. Ostiensis, l. 3. c. 13. Reddidit Monasterio cellam S. Benedicti de Salerno —— sed cum amoto Abbate, Praepositus ibi, iuxta cellarum nostrarum morem, constitutus esse etc. Porro, Praepositi, iidem cum Advocatis ac Vicedominis Ecclesiarum Cathedralium et Monasteriorum, in Concil. Mogunt. can. 50. et Remensi II. c. 24. Autpotius, cum Villicis: quod officium translatum postea ad ipsos est Monachos vel Canonicos, qui Monasterii vel Collegii Canonicorum bana iis addicta curarent et de reditibus rationes inirent etc. Nec omittendus Praepositus, qui idem, cum Iudice pedaneo seu minore Iudice in pagis, Ballivo subest, ad quem omnes eius appellationes devolvuntur, Gallis Prevost, de quo Statutum Philippi pulchri A. C. 1302. pro Reform. artic. 10. exhibet Car. du Fresne Glossar. e quo inter alia discas, ad firmam tenuisse Praeposituas suas istiusmodi Officiales, ad triennium scil. quod Ludovico IX. vulgo adscribitur. Unde Benedictus VIII. Philippo Pulchro, ut in Sanctorum referretur canonem, urgenti, id obicit, quodtam Praeposituras, quam Baillrvatus, vendi ac distrabi in suo Regno passus esset, Chron. Flandriae, c. 33. quam in rem vide plura apud modo laudatum Glossarii Auctorem, cui adde Steph. Pascasium, Disquisition. Francicar. c. 15. Alius est Praeposius, in Fleta., l. 2. c. 76. is nempe, qui sub Senescallo vel Baillivo res Dominicas seu Regias in villis curat vel pagis et agriculturae, pecudibus, pasturae et huiusmodi invigilat, Villicus, ut infra dicetur. Cuius munus, ut et reliquorum de quibus diximus, dicemusque, Praeposituram, item, Praepositatum, appellari, passim legimus. Addo saltem, Πραιπόσιτον, Praepositum, apud Philostorgium, per excellentiam, Praepositum S. Cubiculi; et in Ecclesia, Cypriani tempore, qui, sede aliquâ Episcopi vacante, Clero praeerant, sic vocatos esse, ex Cl. Suicero in voce Πραιπόσιτος. VARIAE ALIAE PRAEPOSITORUM SPECIES, APUD AUCTORES OCCURRENTES. α. Praepositus Auxiliorum, in Inscr. vocatur, qui alias Dux Vexillorum, item Praefectus Auxiliorum, et Praepositus vexillationibus. Vexilla enim auxilia fuêre, Liv. l. 39. Vide Salmas, ad Capitolin. Pertinac. c. 2.β. Praepositus Camerae Regalis, in Vita Ludovici Pii A. C. 817. idem cum Cubiculario, in Eginhardi Ann. ad eundem. an. Car. du Fresne Gloss. γ. Praepositus Comitis, in LL. Wisigothorum, l. 9. tit. 2. §. 5. idem cum Vicario Comitis, l. 2. tit. 1. §. 23. qui scil. absente Comite vices eius obibat, apud Eund. δ. Praepositus Cubiculi Sacri, cui Imperatorii Cubiculi cura, qui fere semper Eunuchus: ὁ τὴν τοῦ θαλάμου ἐξουσίαν ἔχων, apud Herodianum, l. 1. c. 12. προκοίτης, apud Xiphilinum; τοῦ θαλάμου προεςτὼς eidem Herodiano, l. 1. c. 16. ut et θαλάμου φύλαξ, l. 3. c. 12. Meminit autem Praepositi Cubiculi Ammianus passim, vide quoque Theoph. Simocattam, l. 4. c. 15. Suidam in Antioche etc. ut et infra, Praepositus Palatii. Idem. ε. Praepositus Domusregiae, apud Monachum Sangall. de Carol. M. l. 1. c. 33. Id. ζ. Praepositus Ecclesiasticus Latine dicitur, qui Graecis Oeconomus. h. e. qui proventus Ecclesiasticos administrat et secundum Episcopum plebi praeest, l. feud. 1. tit. 1. §. Abhas.
Meminit quoque Iustin. in Nov. 67. §. ubi, si Episcopus diutius Ecclesiam deseruerit, vetat Oeconomum quicquam ei proventuum suppeditare. Prateius, apud Ioh. Calvin. Lexico Iuridico. Apud Cypriannum, nodo Episcopum, modo Vicarium eius seu Oeconomum, tempore sedis vacantis, significat, Ep. 27. Quarum iam audita causâ, praeceperunt eas Praepositi tantisper sic esse, donec Episcopus constituatur. Hierolex. Macri. Vide supra, ut et in vocibus Oeconomus, et Vicedominus. η. Praepositus Fabricae, armorum scil. apud Ammian. l. 29. Car. du Fresne Glossar. θ. Praepositus a siblis, ad fiblas et fiblarum, apud Salmas. Not. ad Iul. Capitolin. in Gordiano. III. c. 25. ι. Praepositus Horreorum, vide Praepositus Pagorum. κ. Praepositus Imperat. vide infra. λ. Praepositus Laborum, qui magni illius vexilli, quod vulgo Laborum, seu Laborum solutio, καμάτων λούτριον Nazianzeno, postea Labarum dictum est, curam gerebat. Vide supra. μ. Praepositus Largitionum sacrarum, posteriori aevô, dictus est, qui olim Praefectus Aerarii Sari vocabatur. Scil. Statii tempore Aerarii Sacri Praepositus dicebatur, Claudiani aetate Largitionum Sacrar. Comes seu Praepositus; habebatque sub se vestium omne genus Textores, Murilegulos, Tinctores, Gynaeciarios, Praefectos Textrinorum, Baphiorum, Magistros lineae vestis, Magistros privatae etc. Vide Salmas. ad Ael. Lamprid. in Antonino Diadumeno, ν. Praepositi Mensae vide supra Pecunia. ο. Praepositus Mensae. dignitas in Palatiis olim Franciae Regum, eadem quae hodie Magistri Hospitii, Gall. du Maistre d' Hostel et apud Byzantinos Imperatores, τοῦ ἐπὶ τραπέζης. Hinc in Synodo VIII. Constantinopol. Everardus Praepositus mensae Ludovici Pii, Legatus eius, memoratur, Anastas. act. 10. Et Aimonius, Hist. Franc.
l. 4. c. 78. Andulfi Regiae Mensae Praepositi, meminit. Cuiusmodi dignitatis officium describit Theodulfus Aurelianensis Episcop. Carm. l. 3. ξ Praepositus Militum, in leg. 3. §. ult. et leg. 6. §. ult. D. de re Militari et apud Rufum in LL. milit. Militaris officii vocabulum fuisse, sub posterioribus Imperatorib. Rhenanus apud Tertullianum observavit. Exstantque tituli quinque de Praepositis in lib. 12. C. Quod nomen, ut et multa alia, in re praesertim militari usurpata, prisci Christiani libenter usurpârunt. Postea, ut mutatis moribus Praepositi nomen dignitatis esse vox caepit, ita etiam latius patuit, quemadmodum ostendit Panormitanus, in c. quamvis. de verb. signific. Ioh. Calvin. Lexie. Iurid. Hinc Praepositura militum apud Lamprid. in Severo, c. 46. Idem in Heliogab. c. 6. Militaribus Praeposituris et Tribunatibus et Legationibus et Ducatibus venditis. Apud veteres quoque Romanos Praepositos in militia dictos fuisse, qui sub Tribunis certo militum numero praefecti erant, diximus supra. ο. Praepositus Monetae, apud Ammian. l. 22. occurrit, et Praefectus Monetae Trevericae apud Gruterum. π. Praepositus Pagorum, idem cum Magistro Pagorum, apud veteres Romanos, Vide quae de iis supra attulimus. ρ. Praepositus Palatii, Amantius, apud Marcellinum Com. in Iustino, qui nude Πραιπόσίτος dicitur, in Chron. Alexandrino. Sic Rhodanus, πραιπόσιτος τοῦ παλαθίου Valentiniani et ἀρχιευνοῦχος, ibid. nude vero Πραιπόσίτος apud Cedrenum: Narses quoque Praepositus sacri Palatii, in verter. Inscr. Praepositus nude. Apud Zonaram in Constantio, p. 17. Eunuchus Eusebius Praepositi dignitatem ambiisse legitur etc. Vide Palladium, in Histor. Lausiaca, c. 43. Olympiodorum, Philostorgium, l. 11. c. 4. Codinum de Origin. etc. et supra Praepositus sacri Cubiculi. Apud Francos, Praepositus Palatii, Erchenoaldus dicitur, Audoeno de Vita S. Eligii, l. 2. c. 19. i. e. Maior domus Car. du Fresne Glossar. σ. Praepositus Scholarum, qui etiam Tribunus Scholarum, apud Cuiacium, ad l. 1. c. de Comitibus et Tribunis Scholarum, l. 12. Habebant ii haec beneficia, ut interessent Imperatoris epulis, et adorarent purpuram eius. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. τ. Praepositus Thesaurorum, apud S. Basilium, Ep. 264. et leg. 14. Cod. de Murileg. Privatae vel linteae vestis Magistri, Thesaurorum Praepositi vel baphiorum et textrinorum Procuratores; coeterique quibus huiusmodi sollicit udo committitur. Dicebatur etiam Comes Thesaurorum, et suberat Comiti Sacrarum Largitionum. Eius offciales dicebantur,Thesaurenses l. 2. Cod. de Pal. sacr. Larg. Nullus Thesaurensis vel officialis Comitis Thesaurorum semel deprehensus eversor etc. ubi perperam Comitem Thesaurorum, pro Comite sacrarum Largitionum accipit Vir quidam doctus, et thesaurensem pro eius apparitore. Salmas. ad Ael. Lamprid. in Severo. loc. cit. v. Praepositus Tyrii textrini, apud Ammian. l. 14. φ. Praepositus Vexillationibus, in Inscr. idem qui Praepositus Auxiliorum, alias Dux vexillorum: Nam Vexillatio, et vexillum idem. Vide supra Praepositus Auxiliorum. χ. Praepositus Villae vel Hundredi, in LL. Eduardi Confess. c. 28. idem cum Fraefecto Villae. Ibid. Vide Car. du Fresne Glossar
etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PREPOS — praepositi …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PREPOSITI — praepositi …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PPCONSUDN — praepositi consulibus domino nostro …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PPR — praepositi ripae, praepositus ripae …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PPRIPLEG — praepositi ripae legionis …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PRAEP — praepositi, praeposito, praepositum, praepositus …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PRAEPO — praepositi, praepositus …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PRAEPOVEXAULUTREMILCONDUCTO — praepositi vexillationis Aulutrenensis milites conductores …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • PREPOSITIL — praepositi legionis …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • BALLIVUS — aliter Balivus, Bailus; Baiulus et Balius: Gallis Baillif, a βάλλειν committere, quasi Commissarius: dicitur, qui rebus bys curandis deputatur, sive in provincia, sive in urbibus, sive in castellis, villis, dominiis, re familiari etc. Nisi quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”